Ancient Greek · ~8 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.588
Not analysed yet
Laetantius instit. div. II 10. Aristoteles autem labore se ac molestia liberavit, dicens semper mundum fuisse: itaque et humanum genus et cetera quae in eo sunt initium non habere, sed fuisse semper ac semper fore. Sed cum videamus singula quaeque animalia quae ante non fuerant incipere esse et esse desinere: necesse est totum genus aliquando esse coepisse et aliquando desiturum esse quia coeperit. Omnia enim tribus temporibus contineri necesse est, praeterito, praesenti, futuro. Praeteriti est origo, praesentis substantia, futuri dissolutio. Quae omnia in singulis hominibus apparent: et incipimus enim cum nascimur, et sumus cum vivimus, et desinimus cum interimus. Unde etiam tres Parcas esse voluerunt: unam quae vitam hominis ordiatur, alteram quae contexat, tertiam quae rumpat ac finiat. In toto autem genere hominum quia solum praesens tempus apparet, ex eo tamen et praeteritum, id est origo colligitur et futurum, id est dissolutio. Nam quoniam est, apparet aliquando coepisse (esse enim nulla res sine exordio potest) et quia coepit, apparet quandoque desiturum. nec enim potest id totum esse immortale, quod ex mortalibus constat. Nam sicut universi per singulos interimus, fieri potest ut aliquo casu omnes simul, vel sterilitate terrarum, quae accidere particulatim solet; vel pestilentia ubique diffusa, quae singulas urbes atque regiones plerumque populatur; vel incendio in orbem misso, quale iam fuisse sub Phaëtonte dicitur; vel diluvio aquarum quale sub Deucalione traditur, cum praeter unum hominem genus omne deletum est. Quod [diluvium] si casu accidit, profecto potuit accidere, ut et unus ille qui superfuit interiret: si autem divinae providentiae nutu, quod negari non potest, ad reparandos homines reservatus est, apparet in dei potestate esse vel vitam vel interitum generis humani. Quodsi potest occidere in totum, quia per partes occidit, apparet aliquanudo esse ortum, et ut fragilitas initium sic declarat et terminum. Quae si vera sunt, non potuit defendere Aristoteles, quominus habuerit et mundus ipse principium. Quod si Aristoteli Plato et Epicurus extorquent, et Platoni et Aristoteli, qi semper fore mundum putaverunt, licet sint eloquentes, ingratis tamen idem Epicurus eripiet, quia sequitur, ut habeat et finem.