Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.641
Not analysed yet
Cicero de natura deorum II 14, 38. Bene igitur idem Chrysippus, qui similitudines adiungens omnia in perfectis et maturis docet esse meliora, ut in equo quam in eculeo, in cane quam in catulo, in viro quam in puero; item quod in omni mundo optimum sit, id in perfecto aliquo atque absoluto esse debere. 39. Est autem mundo nihil perfectius, nihil virtute melius: igitur mundi est propia virtus. Nec vero hominis natura perfecta est: et efficitur tamen in homine virtus: quanto igitur in mundo facilius! Est ergo in eo virtus: sapiens est igitur et propterea deus.