Ancient Greek · ~6 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.726
Not analysed yet
Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 147 Aucher. Canis cum persequebatur feram, perveniens ad fossam profundam, iuxta quam duae erant semitae, una ad dextram, altera in sinistram, paululum se sistens, quo ire oporteat, meditabatur. Currens autem ad dexteram et nullum inveniens vestigium, reversus per alteram ibat. Quando vero neque in ista aperte appareret aliquod signum, transiliens fossam curiose indagat, praeter odoratum cursum accelerans; satis declarans non obiter haec facere, sed potius vera inquisitione consilii. Consilium autem talis cogitationis dialectici appellant demonstrativum evidens quinti modi: Quoniam vel ad dextram fera fugit vel ad sinistram aut demum transsiliit, ⟨atqui neque ad dextram fugit neque ad sinistram; ergo transsiliit⟩. idem p. 166 Aucher. Proscribenda et opinio eorum, qui canem venaticum bestias persequentem autumarunt quinto argumenti modo uti. Idem dicendum de collectoribus conchyliorum deque quaerentibus quidquam; indicia enim rerum sequentur, apparenter sub specie dialectica, verum tamen nec per somnium quidem philosophentur, alioquin dicendum esset de omnibus aliquid quaerentibus, quod quintum illum modum usurpent. ——Nos enim dicimus, quod ex decentibus bonisque sibi convenientibus multisque rebus invantibus ad sanitatem perseverationemque valetudinis habent appetitionem et universali comprehensione universorum carentes eam possident certitudinem, quae in propria specie cernitur. Verum tamen rationalis habitus necesse est illa nullam habere participationem. Rationalis autem habitus est syllogismus ex apprehensione entium, quae minime adsunt; ut intellectus de deo, de mundo, de lege, de patrio more, de civitate, de politica -quorum nihil percipiunt bestiae.