Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.728
Not analysed yet
Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 155 Aucher. Ecce enim quaedam animantia praeter iam dictas virtutes iustitiam etiam prae se tulerunt, natantia, terrestria et aërea. Quandoquidem iam in marinis pinae et satellitis eius aequitas in societate manifesta est; contubernium enim commune cibi habent et aequaliter eum distribuunt. Idem facere et trochilum ac pompilum in confesso est apud omnes, qui minores iis comperiuntur in vita communi. Inter volucres autem vel ipsam supremam iustitiam ciconia demonstrat, parentes nutriens, et statim ut alata fuerit, nullum aliud opus sibi proponens, antequam gratias retribuat et benefacientibus sibi vices reddat. Verum hoc pariter et terrestrium aliqua agere persuasum est. ——Aequum est quidem non nonnullis, sed universis partibus mundum compositum esse; verum partem eam, in quam cadit iustitia et iniustitia, illam omnino praeditam etiam ratione; utraque enim ad rationem pertinet.