Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.730
Not analysed yet
Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 169 Aucher. Quae vero dicuntur de pina et satellite eius, communem societatem demonstrant. ——Quisquis autem haesitat, discat ex arboribus plantisque. ——Hae enim etsi nullam habeant animae partem, tamen familiaritatis abalienationisque non minorem praeferunt manifestationem. Moventur et crescunt atque tamquam osculo dilectionis salutando amplectuntur se invicem, ut olivam hedera et ulmum vitis; aliquas tamen non solum aversatur (vitis), verum etiam evitat. ——-Sed neminem arbitror adeo insanire, ut audeat dicere, haec ex fidelis amicitiae aut hostilitatis animo oriri, sed supremae naturae ratione quaedam in unum adducuntur, alia disiunguntur, haud sibi invicem convenientia. Hoc itaque tenore existimo falsum esse animalia mortalia quaeque praeter hominem contrarietatem societatemque et quae ad istas referuntur rationali cum harmonia prae se ferre. Haec enim omnia ratione et mente solent conciliari; similitudines vero et tamquam imagines in animalibus delineari contigit; et speciem contemptus vel honoris, studii, gratiarum actionis et consimilium rerum exhibent aliqua subobscura delineamenta impressa, quae non pertinent ad veritatem; quandoquidem propriae, certae et solidae formae in animis sunt hominum.