Ancient Greek
1.737 to 1.739
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.737-739
Not analysed yet
Plinius Not. Hist. XXX 103. Chrysippus philosophus tradidit phryganion adalligatum remedio esse quartanis. quod esset animal neque ille descripsit nec nos invenimus qui novisset. demonstrandum tamen fuit a tam gravi auctore dictum, si cuius cura efficacior esset inquirendi. Cicero de legibus I 8, 24. Nam cum de natura hominis quaeritur, disputari solet ——perpetuis cursibus conversionibus⟨que⟩ caelestibus exstitisse quandam maturitatem serendi generis humani; quod sparsum in terras atque satum divino auctum sit animorum munere. Origenes contra Celsum I 37 Vol. I p. 89, 1 Kö. (p. 355 Delarue). καὶ κατ’ αὐτοὺς δὲ τοὺς Ἕλληνας οὐ πάντες ἄνθρωποι ἐξ ἀνδρὸς καὶ γυναικὸς ἐγένοντο· εἰ γὰρ γενητός ἐστιν ὁ κόσμος, ὡς καὶ πολλοῖς Ἑλλήνων ἤρεσεν, ἀνάγκη τοὺς πρώτους μὴ ἐκ συνουσίας γεγονέναι, ἀλλ’ ἀπὸ γῆς, σπερματικῶν λόγων συστάντων ἐν τῇ γῇ.