# Fragmenta Logica et Physica 1.740

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-logica-et-physica/1.740

Philo quaest. et solut. in Genesin III 48 (p. 222 Aucher). Porro magis naturalius instruit eos, qui se causam generationis existimant, vix animum referentes ad videndum genitorem universorum. lpse enin est verus ac verax pater, nos autem, qui genitores dicimur, instrumenta sumus ad serviendum generationi. Quoniam sicut in mira similitudine omnia, quae vident, inanimata sunt, quod vero nervos corroborat, invisibile quidem est, ipsum tamen causa exsistit virtutis motusque visus, simili modo ex sempiterno invisibilique spatio extendit virtutes conditor universorum, nos autem tamquam miracula nervis corroboramur ad id, quod ad nos attinet, semen et generationem; nisi velimus etiam fistulam putare per se flatam esse, non vero ab artifice distributam ad harmoniae productionem, qua instrumentum in servitium ac opus necessarium fuit constructum.

---

Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg001.local001/.
