Ancient Greek · ~3 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.813
Not analysed yet
[Lactant. div. instit. VII 20. Hic fortasse dixerit quispiam: si est immortalis anima, quomodo patibilis inducitur ac poenae sentiens? ——Huic quaestioni sive argumento a Stoicis ita occurritur: Animas quidem hominum permanere nec interventu mortis in nihilum resolvi, sed eorum, qui iusti fuerunt, puras et impatibiles et beatas ad sedem coelestem, unde illis origo sit, remeare, vel in campos quosdam fortunatos rapi, ubi fruantur miris voluptatibus: impios vero quoniam se malis cupiditatibus inquinaverunt mediam quandam gerere inter immortalem mortalemque naturam et habere aliquid imbecillitatis ex contagione carnis, cuius desideriis ac libidinibus addictae ineluibilem quendam fucum trahant labemque terrenam, quae cum temporis diuturnitate penitus inhaeserit, eius naturae reddi animas, ut si non exstinguibiles in totum (quoniam ex deo sunt) tamen cruciabiles fiant per corporis maculam, quae peccatis inusta sensum doloris attribuit.]