Ancient Greek · ~2 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.834
Not analysed yet
Philo de animalibus adv. Alexandrum p. 170 Aucher. Non vides quod parvulum infantem nemo de ullo opere facto accusat unquam, eo quod prudentis aetatis nondum particeps fuerit? At puer, quamvis imperfectus comperitur, quia tamen homo est rationalis natura, paulo ante acceptis sapientiae seminibus, quamvis nondum formare rem potest, paulo tamen post oriri faciet; etenim aura recepta seminales vires ad modum scintillae in silva iuxta tempora cum illo crescentes vigere ac adhaerere debent. Aliorum vero (animalium) animae non habentes fontem mentis progressu deliberationis carent.