Ancient Greek · ~8 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.943
Not analysed yet
Chalcidius ad Timaeum cp. 160. Aiunt ergo (sc. Stoici Chrysippum secuti) si deus cuncta ex initio scit, antequam fiant, nec sola caelstia, quae felici necessitate perpetuae beatitudins quasi quodam fato tenentur, sed illas etiam nostras cogitationes et voluntates, scit quoque dubiam illam naturam tenetque et praeterita et praesentia et futura, et hoc ex initio, nec potest falli deus: omnia certe ex initio disposita atque decreta sunt, tam ea quae in nostra potestate posita esse dicuntur, quam fortuita nec non subiecta casibus. Porro cum haec omnia iam dudum decreta sint, cuncta quae proveniunt ex fato provenire concludunt. Leges etiam et exhortationes et obiurgationes et disciplinas quaeque huiusmodi sunt, omnia teneri fatalibus condicionibus: quando, si cui quid accidere decretum est, una etiam illud decretum sit, cuius ope vel beneficio debeat provenire: ut si cui salus proventura erit in navigando, proveniat ei non alio quoquam sed illo gubernatore navim regente, vel si cui civitati proventurum erit, ut bonis utatur institutis et moribus, ut Spartae Lycurgi legibus hoc debeat provenire. item si quis erit iustus futurus, ut Aristides, huic educatio parentum adiumento sit in iustitiae atque aequitatis obtentu. cp. 161. Artes quoque sub fati decretum cadere manifestum esse aiunt. nam et hinc iam dudum esse ordinatum, quis aeger quo medente revalescat. denique fieri frequenter, ut non a medico sed ab inperito curetur aeger, cum talis erit condicio decreti. Similis ratio est laudum, vituperationum, animadversionum, praemiorum. fit enim frequenter, ut adversante fato quae recte gesta sunt non modo nullam laudem, sed contra reprehensionem suppliciaque adferant. At vero divinationem dicunt clare demostrare proventus iam dudum esse decretos. neque enim, nisi decretum praecederet, ad rationem eius accedere potuisse praesagos. Animorum vero nostrorum motus nihil aliud esse, quam ministeria decretorum fatalium, siquidem necesse sit agi per nos agente fato. Ita homines vicem obtinere eorum quae dicuntur, sine quibus agi non potest, sicut sine loco esse non potest motus aut statio.