Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.950
Not analysed yet
Cicero de fato 7. ad Chrysippi laqueos revertamur. Cui quidem primum de ipsa contagione rerum respondeamus -. Inter locorum naturas quantum intersit videmus; alios esse salubris, alios pestilentis, in aliis esse pituitosos et quasi redundantis, in aliis exsiccatos atque aridos; multauque sunt alia, quae inter locum et locum plurimum differant. Athenis tenue caelum, ex quo etiam acutiores putantur Attici, crassum Thebis, itaque pingues Thebani et valentes. Tamen neque illud tenue caelum efficiet, ut aut Zenonem quis aut Arcesilam aut Theoprastum audiat, neque crassum, ut Nemea potuis quam Isthmo victoriam petat. 8. Diiunge longius. Quid enim loci natura adferre potest, ut in porticu Pompeii potius quam in campo ambulemus? Tecum quam cum alio? Idibus potus quam Kalendis? Ut igitur ad quasdam res natura loci pertinet aliquid, ad quasdam autem nihil, sic astrorum adfectio valcat, si vis, ad quasdam res, ad omnis certe non valebit.