Ancient Greek · ~4 min
Edition urn:cts:greekLit:tlg1264.tlg001.1st1K-grc1
Chrysippus, Fragmenta Logica et Physica 1.956
Not analysed yet
Cicero de fato 30 (postquam ἀργὸν λόγον explicavit). Haec ratio a Chrysippo reprehenditur. Quaedam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata. Simplex est: Morietur illo die Socrates; huic, sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi dies. At si ita fatum sit: Nascetur Oedipus Laio, non poterit dici sive fuerit Laius cum muliere sive non fuerit; copulata enim res est et confatalis. Sic enim appellat, quia ita fatum sit, et concubiturum cum uxore Laium et ex ea Oedipum proceaturum; ut, si esset dictum: Luctabitur Olympiis Milo et referret aliquis: Ergo sive abuerit adversarium sive non habuerit, luctabitur, erraret; est enim copulatum luctabitur, quia sine adversario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalescas captiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi, confatalia ille appellat.