Ancient Greek
§ 2. Contra aliorum philosophorum fines disputatur.
Chrysippus, Fragmenta Moralia § 2. Contra aliorum philosophorum fines disputatur.
Not analysed yet
Cicero de finib. IV 11, 28. Chrysippus autem exponens differentias animantium, ait alias eorum corpore excellere, alias autem animo, nonnullas valere utraque re: deinde disputat, quod cuiusque generis animantium statui deceat extremum. Cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excellere animo, sed ut nihil esse praeter animum videretur.