# Fragmenta Moralia § 2. Contra aliorum philosophorum fines disputatur.

Chrysippus, Fragmenta Moralia, § 2. Contra aliorum philosophorum fines disputatur.. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/%C2%A7%202.%20Contra%20aliorum%20philosophorum%20fines%20disputatur.

Cicero de finib. IV 11, 28. Chrysippus autem exponens differentias animantium, ait alias eorum corpore excellere, alias autem animo, nonnullas valere utraque re: deinde disputat, quod cuiusque generis animantium statui deceat extremum. Cum autem hominem in eo genere posuisset, ut ei tribueret animi excellentiam, summum bonum id constituit, non ut excellere animo, sed ut nihil esse praeter animum videretur.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
