# Fragmenta Moralia § 3. Recte facta et peccata esse paria nihilque medium inter virtutem et vitium.

Chrysippus, Fragmenta Moralia, § 3. Recte facta et peccata esse paria nihilque medium inter virtutem et vitium.. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/%C2%A7%203.%20Recte%20facta%20et%20peccata%20esse%20paria%20nihilque%20medium%20inter%20virtutem%20et%20vitium.

Cicero de finibus III 14, 45. Et quemadmodum opportunitas (sic enim appellemus εὐκαιρίαν) non fit maior productione temporis (habent enim suum modum quae opportuna dicuntur) sic recta effectio (κατόρθωσιν enim ita appello, quoniam recte factum κατόρθωμα) recta igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum, quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi accessionem nullam habet. 46. Ut enim opportunitas illa, sic haec de quibus dixi, non fiunt temporis productione maiora: ob eamque causam Stoicis non videtur optabilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam si brevis, utunturque simili: Ut si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic quorum omne bonum convenientia atque opportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
