# Fragmenta Moralia 13

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 13. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/13

Cicero de finibus IV 14. Cum enim superiores, e quibus planissime Polemo, secundum naturam vivere summum bonum esse dixissent, his verbis tria significari Stoici dicunt, unum eius modi vivere adhibentem scientiam earum rerum, quae natura evenirent; hunc ipsum Zenonis aiunt esse finem, declarantem illud, quod a te dictum est, convenienter naturae vivere; alterum significari idem, ut si diceretur officia media omnia aut pleraque servantem vivere. 15. Hoc sic expositum dissimile est superiori. Illud enim rectum est (quod κατόρθωμα dicebas) contingitque sapienti soli, hoc autem inchoati cuiusdam officii est, non perfecti, quod cadere in nonnullos insipientes potest. Tertium autem, omnibus aut maximis rebus iis, quae secundum naturam sint, fruentem vivere. Hoc non est positum in nostra actione; completur enim et ex eo genere vitae, quod virtute fruitur, et ex iis rebus, quae sunt secundum naturam neque sunt in nostra potestate. Sed hoc summum bonum, quod tertia significatione intellegitur, eaque vita, quae ex summo bono degitur, quia coniuncta ei virtus est, in sapientem solum cadit, isque finis bonorum, ut ab ipsis Stoicis scriptum videmus, a Xenocrate atque ab Aristotele constitutus est.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
