Ancient Greek
Fragment 229
Chrysippus, Fragmenta Moralia 229.1
Not analysed yet
Chalcidius ad Timaeum cp. 165. Dicunt porro non spontanea esse delicta, ideo quod omnis anima particeps divinitatis naturali adpetitu bonum quidem semper expetit, errat tamen aliquando in iudicio bonorum et malorum. namque alii nostrum summum bonum voluptatem putant, divitias alii, plerique gloriam et omnia magis quan ipsum verum bonum. Est erroris causa multiplex. Prima quam Stoici duplicem perversionem vocant. haec autem nascitur tam ex rebus ipsis quam ex divulgatione famae. Quippe mox natis exque materno viscere decidentibus provenit ortus cum aliquo dolore, propterea quod ex calida atque umida sede ad frigus et siccitatem aëris circumfusi migrent. Adversum quem dolorem frigusque puerorum opposita est, medicinae loco, artificiosa obstetricum provisio, ut aqua calida confoveantur recens nati adhibeanturque vices et similitudo materni gremii ex calefactione atque fotu, quo laxatum corpus tenerum delectatur et quiescit. Ergo ex utroque sensu, tam doloris quam delectationis, opinio quaedam naturalis exoritur, omne suave ac delectabile bonum, contraque quod dolorem adferat malum esse atque vitandum. cp. 166. Par atque eadem habetur sententia de indigentia quoque et exsaturatione, blanditiis obiurgationibusque, cum aetatis fuerint auctioris. proptereaque confirmata eadem aetate in anticipata sententia permanent: omne blandum bonum, etiamsi sit inutile, omne etiam laboriosum, etiamsi commoditatem adferat, malum existimantes. Consequenter divitias, quod praestantissimum sit in his instrumentum voluptatis, eximie diligunt, gloriamque pro honore amplexantur. Natura quippe omnis homo laudis atque honoris est adpetens. est enim honor virtutis testimonium. Sed prudentes quidem versatique in sciscitatione sapientiae viri sciunt, quam et cuiusmodi debeant excolere virtutem. Vulgus vero imperitum propter ignorationem rerum pro honore gloriam popularemque existimationem colunt. pro virtute vero vitam consectantur voluptatibus delibutam, potestatem faciendi quae velint regiam quandam esse eminentiam existimantes: natura siquidem regium animal est homo, et quia regnum semper comitatur potestas, potestati quoque regnum obsequi suspicatur, cum regnum sit iusta tutela parentum. simul quia beatum necesse est libenter vivere, putant etiam eos, qui cum voluptate vivant, beatos fore. Talis error est, opinor, qui ex rebus ortus hominum animos possidet. cp. 167. ex divulgatione autem succedit errori supra dicto ex matrum et nutricum votis de divitiis gloriaque et ceteris falso putatis bonis insusurratio, in terriculis etiam, quibus tenera aetas vehementius commovetur, nec non in solacia et omnibus huiusmodi perturbatio. Quin etiam corroboratarum mentium delinitrix poëtica et cetera scriptorum et auctorum opera magnifica quantam animis rudibus invehunt, iuxta voluptatem laboremque, inclinationem favoris? Quid? pictores quoque et fictores, nonne rapiunt animos ad suavitatem ab industria? Maxima vero vitiorum excitatio est in corporis atque animi concretione, quorum abundantia vel indigentia propensiores ad libidinem aut iracundiam sumus. His accedunt vitae ipsius agendae sortisque discrimina, aegritudo, servitium inopiaque rerum necessariarum, quibus occupati ab studiis honestis ad consentanea vitae institutae officia deducimur atque a cognitione veri boni revocamur. Opus est ergo futuris sapientibus tam educatione liberali praeceptisque ad honestatem ducentibus quam eruditione a vulgo separata, videndaque iis et spectanda sunt lecta omnia quae protelent ad sapientiam. (Cum hac Stoica disputatione cf. verba Diogenis L. VII 89. διαστρέφεσθαι δὲ τὸ λογικὸν ζῶον ποτὲ μὲν διὰ τὰς τῶν. ἔξωθεν πραγμάτων πιθανότητας, ποτὲ δὲ διὰ τὴν κατήχησιν τῶν συνόντων· ἐπεὶ ἡ φύσις ἀφορμὰς δίδωσιν ἀδιαστρόφους.)