# Fragmenta Moralia 285

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 285. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/285

Cicero Tusculan. disput. IV 24, 53. Fortitudo est igitur affectio animi, legi summae in perpetiendis rebus obtemperans; vel conservatio stabilis iudicii in eis rebus, quae formidolosae videntur, subeundis et repellendis; vel scientia rerum formidolosarum contrariarumque aut omnino neglegendarum, conservans earum rerum stabile iudicium; vel brevius, ut Chrysippus: － nam superiores definitiones erant Sphaeri, hominis in primis bene definientis, ut putant Stoici: sunt enim omnino omnes fere similes, sed declarant communes notiones alia magis alia － quo modo igitur Chrysippus? Fortitudo est, inquit, scientia rerum perferendarum vel affectio animi, in patiendo ac perferendo summae legi parens sine timore.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
