# Fragmenta Moralia 315

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 315. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/315

Cicero de legibus I 6, 18. Igitur doctissimis viris proficisci placuit a lege: haud scio an recte, si modo, ut iidem definiunt, lex est ratio summa, insita in natura, quae iubet ea quae facienda sunt prohibetque contraria. Eadem ratio, cum est hominis mente confirmata et perfecta, lex est. 19. Itaque arbitrantur prudentiam esse legem, cuius ea vis sit, ut recte facere iubeat, vetet delinquere: eamque rem illi Graeco putant nomine ⟨a⟩ suum cuique tribuendo appellatam － － － － a lege ducendum est iuris exordium: ea est enim naturae vis, ea mens ratioque prudentis, ea iuris atque iniuriae regula － － quae saeclis omnibus ante nata est, quam scripta lex ulla aut quam omnino civitas constituta.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
