# Fragmenta Moralia 35

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 35. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/35

Cicero de finibus III 29. Quid vero? negarine ullo modo possit, ⟨nunquam⟩ quemquam stabili et firmo et magno animo, quem fortem virum dicimus, effici posse, nisi constitutum sit, non esse malum dolorem? Ut enim, qui mortem in malis ponit, non potest eam non timere, sic nemo ulla in re potest id, quod malum esse decreverit, non curare idque contemnere. Quo posito － illud assumitur, eum qui magno sit animo ac forti, omnia quae cadere in hominem possint despicere ac pro nihilo putare. Quae cum ita sunt, effectum est nihil esse malum, quod turpe non sit.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
