# Fragmenta Moralia 37

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 37. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/37

Cicero de finibus III 8, 27. Quod est bonum, omne laudabile est; quod autem laudabile est, omne est honestum: bonum igitur quod est, honestum est. － － Illud autem perabsurdum, bonum esse aliquid, quod non expetendum sit, aut expetendum, quod non placens: aut, si id, non etiam diligendum: ergo etiam probandum. ita etiam laudabile: id autem honestum. Ita fit ut quod bonum sit, id etiam honestum sit. Cf. IV 50. Iam ille sorites －: quod bonum sit, id esse optabile, quod optabile, id expetendum, quod expetendum, id laudabile, dein reliqui gradus. Tusc. disp. V 43. Atque etiam omne bonum laetabile est; quod autem laetabile, id praedicandum et prae se ferendum; quod tale autem, id etiam gloriosum; si vero gloriosum, certe laudabile; quod laudabile autem, profecto etiam honestum; quod bonum igitur, id honestum. 45. Quicquid est, quod bonum sit, id expetendum est, quod autem expetendum, id certe adprobandum; quod vero adprobaris, id gratum acceptumque habendum; ergo etiam dignitas ei tribuenda est. Quod si ita est, laudabile sit necesse est; bonum igitur omne laudabile. Ex quo efficitur ut quod sit honestum, id sit solum bonum.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
