# Fragmenta Moralia 41

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 41. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/41

Cicero de finibus III 36. Omne autem quod honestum sit, id esse propter se expetendum － haec est tuenda sententia maxime － Stoicis. 38. et eodem modo turpia per se esse fugienda. 39. Stultitiam autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam cum dicimus esse fugienda propter eas res, quae ex ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod positum est, solum id esse malum quod turpe sit, haec pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad corporis incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, quae oriuntur e vitiis. Quas enim κακίας Graeci appellant, vitia malo quam malitias nominare.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
