# Fragmenta Moralia 43

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 43. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/43

Cicero de legibus I 18, 48. Sequitur － et ius et omne honestum sua sponte esse expetendum. Etenim omnes viri boni ipsam aequitatem et ius ipsum amant, nec est viri boni errare et diligere, quod per se non sit diligendum. Per se igitur ius et expetendum et colendum. Quod si ius, etiam iustitia: si iustitia, reliquae quoque virtutes per se colendae sunt. Quid? liberalitas gratuitane est an mercenaria? Si sine praemio benignus est, gratuita: si cum mercede, conducta: nec est dubium, quin is, qui liberalis benignusve dicitur, officium, non fructum sequatur. Ergo item iustitia nihil expetit praemii, nihil pretii. Per se igitur expetitur. － － 49. ubi illa sancta amicitia, si non ipse amicus per se amatur toto pectore, ut dicitur? － － Quodsi amicitia per se colenda est, societas quoque hominum et aequalitas et iustitia per se ⟨est⟩ expetenda.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
