# Fragmenta Moralia 437

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 437. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/437

Lactantius div. instit. VI 15. Videamus nunc iidem illi, qui vitia penitus excidunt, quid effecerint. Quattuor illos affectus, quos ex opinione bonorum malorumque nasci putant, quibus evulsis sanandum esse animum sapientis existimant, quoniam intelligunt et natura insitos esse et sine his nihil moveri, nihil agi posse, alia quaedam in eorum locum vicemque supponunt. Pro cupiditate substituunt voluntatem: quasi vero non multo sit praestabilius, bonum cupere quam velle: item pro laetitia gaudium, pro metu cautionem. At in illo quarto immutandi nominis eos ratio defecit. Itaque aegritudinem penitus, id est moestitiam doloremque animi sustulerunt. ibidem paulo post: sed putemus, ut ipsi volunt, esse diversa. Nempe igitur cupiditatem esse dicent perseverantem ac perpetuam voluntatem: laetitiam vero insolenter se efferens gaudium: metum autem nimiam et excedentem modum cautionem. － － Eo igitur imprudentes revolvuntur, quo Peripatetici ratione perveniunt, ut vitia, quoniam tolli non possunt, medie temperanda sint.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
