# Fragmenta Moralia 452

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 452. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/452

Seneca de clementia lib. II cp. 4. Ad rem pertinet quaerere hoc loco, quid sit misericordia. plerique enim ut virtutem eam laudant et bonum hominem vocant misericordem. Et haec vitium animi est etc. cp. 5. Scio male audire apud imperitos sectam Stoicorum tanquam nimis duram et minime principibus regibusque bonum daturam consilium. obicitur enim illi, quod sapientem negat misereri, negat ignoscere. － － Misericordia est aegritudo animi ob alienarum miseriarum speciem, aut tristitia ex alienis malis contracta, quae accidere immerentibus credit. aegritudo autem in sapientem virum non cadit.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
