# Fragmenta Moralia 514

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 514. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/514

Frontonis epistulae (de eloquentia ad M. Antoninum) p. 140 ed. Naber. — — officiorum genera duo, rationes tripertitae: prima species substantiae, ut sit; altera qualitatis, ut talis sit; tertia rei, ut rem ipsam, cuius causa superiora officia suscepit, expleat — — — ⟨dis⟩cendae exercendaeque sapientiae: tertiam autem hanc speciem rei dico ac negotiis solam terminatam, se quasi contentam. Hac officiorum partititione, si tamen aut ille verum aiebat aut ego olim audita memoria retineo ⟨Stoici utuntur⟩, ut prima homini ad sapientiam tendenti sint ⟨moli⟩menta quae ad vitam salutemque pertinent ⟨conservandam⟩. Igitur et prandere et lavari et ungui et cetera eiusmodi munera sunt sapientis officia. Quamquam neque in balneis quisquam sapientia etc. Non est sapientiae negotium vesci; sed sine vita quae cibo constat nulla sapientia, studia nulla esse possunt.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
