# Fragmenta Moralia 56

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 56. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/56

Gellius Noct. Att. XVIII 1, 4. Atqui ibi Stoicus censebat, et vitam beatam homini virtute animi sola et miseriam summam malitia sola posse effici etiamsi cetera bona omnia, quae corporalia et externa appellarentur, virtuti deessent, malitiae adessent (sequitur Peripatetici responsum). 6. Reclamabat hoc in loco Stoicus et, tamquam duas ille res diversas poneret, mirabatur; quod, cum essent malitia et virtus duo contraria, vita misera et beata quoque aeque contraria, non servaret in utrisque vim et naturam contrarii et ad miseriam quidem vitae conficiendam satis valere malitiam solam putaret, ad praestandam vero beatam vitam non satis solam esse virtutem diceret. Atque id maxime dissidere neque convenire dicebat, quod qui profiteretur, vitam nullo pacto beatam effici posse, si virtus sola abesset, idem contra negaret, beatam fieri vitam, cum sola virtus adesset, et quem daret haberetque virtuti absenti honorem, eundem petenti atque praesenti adimeret.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
