# Fragmenta Moralia 59

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 59. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/59

Cicero Tusc. disp. V 48. Iam vero qui potest vir bonus non ad id, quod laudabile sit, omnia referre, quae agit quaeque sentit? Refert autem omnia ad beate vivendum. Beata igitur vita laudabilis. Nec quicquam sine virtute laudabile. Beata igitur vita virtute conficitur. 49. Atque hoc sic etiam concluditur: Nec in misera vita quicquam est praedicabile aut gloriandum nec in ea, quae nec misera sit nec beata. Et est in aliqua vita praedicabile aliquid et gloriandum ac prae se ferendum. — — 50. Quod si ⟨est⟩, beata vita glorianda et praedicanda et prae se ferenda est; nihil est enim aliud, quod praedicandum et prae se ferendum sit. Quibus positis intellegis, quid sequatur. Et quidem, nisi ea vita beata est, quae est eadem honesta, sit aliud necesse est melius vita beata; quod erit enim honestum, certe fatebuntur esse melius. Ita erit vita beata melius aliquid; quo quid potest dici perversius?

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
