# Fragmenta Moralia 624

Chrysippus, Fragmenta Moralia, Fragment 624. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/chrysippus-2/fragmenta-moralia/624

Philo quaest. et solut. in Genesin IV 165 (p. 372 Aucher). Sapiens et solidus duo haec itidem possidet, incomptus et domi habitans. Indoles incompta patefacit veritatem simplicitatis carentiamque adulationis － －; altera vero, domus custodia una cum domestico more oppositio est agresti vitae. Unum enim istorum oeconomicum est et urbanitatis exiguae comprehensio; quoniam urbanitas et oeconomia cognatae sunt virtutes, quas translatas fere inter se monstrare non frustra erit: urbanitas namque oeconomia urbis est et oeconomia urbanitas est domi.

---

Chrysippus, Fragmenta Moralia, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1264.tlg002.local001/.
