# Testimonia et Fragmenta 607

Cleanthes, Testimonia et Fragmenta, Fragment 607. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/cleanthes/testimonia-et-fragmenta/607
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/greek/cleanthes/testimonia-et-fragmenta/607
CTS URN: urn:cts:greekLit:tlg1269.tlg002:607

Cicero Tusc. disp. II 60. e quibus (scil. philosophis) homo sane levis, Heracleotes Dionysius, cum a Zenone fortis esse didicisset, a dolore dedoctus est. nam cum ex renibus laboraret, ipso in eiulatu clamitabat falsa esse illa, quae antea de dolore ipse sensisset. quem cum Cleanthes condiscipulus rogaret, quaenam ratio eum de sententia deduxisset, respondit: quia si, cum tantum operae philosophiae dedissem, dolorem tamen ferre non possem, satis esset argumenti malum esse dolorem. plurimos autem annos in philosophia consumpsi nec ferre possum: malum est igitur dolor. tum Cleanthem, cum pede terram percussisset, versum ex Epigonis ferunt dixisse: Audisne haec, Amphiaraë, sub terram abdite? Zenonem significabat a quo illum degenerare dolebat.

---

Cleanthes, Testimonia et Fragmenta, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: Open Greek and Latin (First1KGreek), via The Greek Library, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1269.tlg002.local001/.
