# Testimonia et fragmenta 40

Diogenes Babylonius, Testimonia et fragmenta, Fragment 40. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/diogenes-babylonius/testimonia-et-fragmenta/40
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/greek/diogenes-babylonius/testimonia-et-fragmenta/40
CTS URN: urn:cts:greekLit:tlg1320.tlg001:40

Cicero de finibus III 33. Bonum autem － etiam definitione explicatur. Sed eorum definitiones paulum oppido inter se differunt et tamen eodem spectant. Ego assentior Diogeni, qui bonum definierit id, quod esset natura absolutum. Id autem sequens illud etiam quod prodesset (ὠφέλημα enim sic appellemus) motum aut statum esse dixit e natura absoluto.

---

Diogenes Babylonius, Testimonia et fragmenta, ed. Hans Friedrich August von Arnim. Text: Open Greek and Latin (First1KGreek), via The Greek Library, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1320.tlg001.local001/.
