# in Aristotelis Meteorologicorum librum primum commentarium PRAEFATIO

Joannes Philoponus, in Aristotelis Meteorologicorum librum primum commentarium, INDICES. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/joannes-philoponus-phil/in-aristotelis-meteorologicorum-librum-primum-commentarium/PRAEFATIO

Philoponi commentaria in libros De generatione et corvuptione graece eclidit Aldus e codice deterioris notae, quern similem fuisse nostris GT docet adnotatio critica. praeter hos duos libros manu scriptos, qui admodum pauca attuleiunt ad emendanda Philoponi verba, collatos habui totos RSZ, quorum RZ pro reeensionis fundamento posui, S autem consulto sprevi. consentit enim plerumque vel cum RZ vel cum GT, proprios habet errores tantummodo quos propagare nefas duxi. mendis quidem et interpolationibus scatet etiam Z, qui nescio qua ratione ductus verba audacter traicit; at idem nos saepissime docet non casu deberi quae in R invenimus, quin immo interdum solus verum servasse videtur. complures praeterea editionis Aldinae paginas cum codice V collatas inveni, cuius si Integra praesto fuisset collatio, rariora lacunae signa in editione nostra comparerent (cf. ex. gr. p. 32,6 sq. 33,19 sq. 37, 16 sq.), aliaque minora scripturae vitia procurare potuissem (cf. p. 130, 23 134,25 135,27). sed cum Aristotelis potissimum causa φορτικώτερα haec commentaria tractemus, lacunae autem et corruptelae ad commentatoris verba ita spectent ut fere nusquam lateat quid ille in Aristotele legerit, ne Philoponus quidem, opinor, ob acceptam iniuriam graviter mihi succensebit. Codices GSTZ contulit lohannes Tschiedel, R examinavi ipse, ceterorum fere omnium notitia debetur Torstrikio. dum liber typis describitur, adiuvit me consilio et opera Hermannus Diels. Scrib. Florentiae m. Martio a. MDCCCXCVII. Η. Vitelli

---

John Philoponus, in Aristotelis Meteorologicorum librum primum commentarium, ed. Michael Hayduck. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg4015.tlg005.local001/.
