# Fragmenta 7-2

Manetho Sebennyta, Fragmenta, Dfhg-Source dfhg2_MANETHO_SEBENNYTA. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/manetho-sebennyta/fragmenta/7-2

Post manes atque beroas primam dynastiam numerant VIII regum, quorum primus fuit Menes (sic mgo. Codex Memes), gloria regni administrandi proepollens: a quo exorsi singulas regnantium familias diligenter scribemus, quarum successiva series ita contexitur: Menes Thinites (cod. Thynites) ejusque posteri septem (quem Herodotus Mina nuncupavit). Hic annis XXX regnavit. Idem et extra regionis suoe fines cum exercitu progressus est, et gloria rerum gestarum inclaruit. Ab hippopotamo genio (num igitur in gr. scr. Ὑπὸ δαίμονος δὲ ἱπ.?) raptus est. Athothis, hujus filius, regno potitus est annis XXVII (ita margo cod.; textus XXV). Is regia sibi palatia Memphi construxit, et medicam item artem coluit, quin et libros de ratione secandorum corporum scripsit. Cencenes ejus filius, annis XXXIX. Vavenephis, annis XLII, cujus oetate fames regionem corripuit. Is pyramides prope Cho oppidum [Χῶ κώμην pro Κωχώμην] excitavit. Usaphaes, annis XX. Niebaes, annis XXVI. Mempses, annis XVIII. Sub hoc multa prodigia itemque maxima lues acciderunt. Vibesthes, annis XXVI. Summa dominationis annorum CCLII.

---

MANETHO SEBENNYTA, Fragmenta. Text: The Greek Library, from the Perseus Digital Library and other open sources, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg1477.tlg003.local002/.
