Ancient Greek
ORIGEΝES HOMILIEN ZU LUKAS
Origen, Homiliae In Lucam ORIGEΝES HOMILIEN ZU LUKAS
Not analysed yet
Incipit prologiis beati Hieronymi presbyteri in Omelias Origenis super Lucam evangelistam. HIERONYMUS PAULAE ET EUSTOCHIO. Ante paiicos dies quorundam in Matthaeum et Lucam commentarios vos legisse dixistis, e quibus alter et sensibus hebes esset et verbis, alter in verbis luderet, in sententiis dormitaret. Quamobrem petistis, ut contemptis istiusmodi nugis saltem triginta et novem Adamantii nostri in Lucam omelias, sicut in graeco interpreter —molestam rem et tormento similem alieno, ut ait TulUus, stomacho et non suo scribere; quam tamen idcirco nunc faciam, quia subhmiora non poscitis. Siquidem illud quod ohm Romae sancta Blaesilla efflagitaverat, ut viginti sex tomos ilhus in Matthaeum et quinque ahos in Lucam et triginta duos in Johannem nostrae hnguae traderem, nec virium mearum nec otii nec laboris esse perspicitis. En quantum apud nie et auctoritas vestra et voluntas valet! Praetermisi pauluhim Hebraicarum Quaestionum libros, ut ad arbitrium vestrum lucrativi operis haec, qualiacunque sunt, non mea, sed aliena dictarem, praesertim cum a sinistro oscinem corvum audiam crocitantem, ct mirum in modum de cunctarum avium ridcrc coloribus, cum totus ipse tenebrosus sit. Fateoritaque, o antequam ille objiciat, in his Origenem tractatibus quasi puerum talis ludere. Alia sunt virilia eius et senectutis seria; quae si libuerit, si potuero, si Dominus, ut in latimim sermonem vertam, dederit commeatum, et praetermissum prius opus explevero, tunc videre poteritis, immo per vos Romana lingua cognoscet, quantum boni et ante nescierit et scire nunc coeperit. Praeterea commentarios viri eloquentissimi Hilarii et beati martyris Victorini, quos in Matthaeo diverso sermone, sed una gratia Spiritus ediderunt, post paucos dies ad vosmittere disposui, ne ignoretis, quantum in nostris quoque hominibus sanctarum scripturarum quondam studium fuerit. ExpUcit prologus. Incipiunt omeUae Origenis in Lucam numero triginta novem versae ab Eusebio Hieronymo in latinum, dictae in diebus dominicis. Incipit omelia prima.