Ancient Greek
ΠΕΡΙ ΠΥΘΜΩΝ ΚΑΙ ΜΕΤΡΩΝ ᾹΒ̄Γ̄.
Philolaus of Croton, Fragmenta ΠΕΡΙ ΠΥΘΜΩΝ ΚΑΙ ΜΕΤΡΩΝ ᾹΒ̄Γ̄.
Not analysed yet
[B. 177] Claud. Mam. Ⅱ 3 p. 105,5 Englebr. Pythagorae igitur quia nihil ipse scriptitaverat, a posteris quaerenda sententia est. in quibus vel potissimum floruisse Philolaum reperio Tarentinum, qui multis voluminibus de intellegendis rebus et quid quaeque significent oppido obscure dissertans, priusquam de animae substantia decernat de mensuris ponderibus et numeris iuxta geometricam musicam atque arithmeticam mirifice disputat per haec omne universum extitisse confrimans. Ⅱ 7 p. 120, 12 nunc ad Pihloaum redeo, a quo dudum magno intervallo digressus sum, qui in tertio voluminum, quae περὶ ῥυθμῶν καὶ μέτρων praenotat, de anima sic loquitur: anima inditur corpori per numeum et immortalem eandemque incorporalem convenientiam. item post alia: diligitur corpus ab anima, via sine eo non potest uti sensibus. a quo postquam morte deduota est, agit in mundo incorporalem vitam.