# Aetia physica 38

Plutarch, Aetia physica, Section 38. Ancient Greek.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/greek/plutarch/text-4/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/greek/plutarch/text-4/38
CTS URN: urn:cts:greekLit:tlg0007.tlg125:38

Quare canes relicto homine qui jecit, lapidum morsu insectantur? Antipater in libro de Animalibus partum lupas projicere adaerit, quum glandiferae arbores fiorem abjiciunt, quo gustato, uteri illarum reserantur: quum ejus copia non est, partum in ipso corpore emori, nec in lucem venire posse: praeterea regiones illas a Iupis non vastari, quae glandium quercuumque feraces non sunt. Quidam ad fabulam Latonae referunt; quae quum uterum ferret nec uspiam tuta prae Junone esae posset, duodecim diebus, quibus in Delum proficiscebatur, in lupum a Iove mutata, ut deinceps omnes lupae eo ipso tempore parere possint, impetravit.

---

Plutarch, Αἴτια φυσικά, ed. Grēgorios N. Vernardakēs. Text: Perseus Digital Library, via The Greek Library, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://thegreeklibrary.pages.lisn.upsaclay.fr/works/tlg0007.tlg125.local001/.
