# Leges In Donatistas 2

Aa Vv, Leges In Donatistas, Idem AA. Juliano Proc. Africae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aa-vv/leges-in-donatistas/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aa-vv/leges-in-donatistas/2

Donatistas atque hæreticos, quos patientia clementiae nostrae nunc usque servavit, competenti constituimus auctoritate percelli. 1° quatenus evidenti praeceptione se agnoscant, et intestabiles, et nullam potestatem alicujus ineundi habere, sed perpetua inustos infamia a cætibus honestis et a conventu publico segregandos. 2° Ea vero loca, in quibus dira superstitio nunc usque servata est, catholicæ venerabili Ecclesiae socientur: 3° Ita ut episcopi, presbyteri, omnesque antistites eorum, et ministri spoliati omnibus facultatibus ad singulas quasque insulas atque provincias exulandi gratia dirigantur. 4° Quisquisautem hos fugientes propositam ultionem, occultandi causa susceperit, sciat et patrimonium suum Disci nostri compendiis aggregandum, et se poenam quæ bis proposita est, subiturum. 5° Damna quoque patrimonii, poenasque pecuniarias evidenter imponimus viris, mulieribus, personis singulis, et dignitatibus pro qualitate sui, quæ debeant irrogari. Igitur proconsulari, aut vicariano, vel comitivæ primi ordinis quisque fuerit honore succinctus, nisi ad observantiam catholicam mentem propositumque converterit, ducentas argenti libras cogetur exsolvere fisci nostri utilitatibus aggregandas. Ac De id solum putetur ad resecandam intentionem posse sufficere, quotiescumque ad communionem talem accessisse fuerit confutatus, totiens mulctam exigatur: et si quinquies cumdem constiterit nec damnis ab errore re- vocari, tunc ad nostram clementiam referatur, ut de solidi ejus substantia ac de statu acerbius judicemus. Hujusmodi autem conditionibus etiam Honoratos reliquos obligamus: scilicet, ut senator, qui nuilo munitus extrinsecos privilegio dignitatis, inventus in gregc Donatistarum, centum libras solvat argenti: sacerdotales camdem summam cogantur exsolvere: decem primi curiales quinquaginta libras argenti addicantur, reliqui decuriones decem solvant libras argenti quicumque in hæresi maluerint permauere. 6° Conductores autem domus nostræ, si hæc in prædiis venerabilis substantiae uti permiserint, tantam pensionem poenae nomine cogantur inferre, quantum in conductione pensitare consuerunt. Eadem quoque emphyteuticarios auctoritas sacrae definitionnis adstringet. 7° Conductores vero privatorum, si permiserint in hisdem prædiis conventicula haberi, vel eorum patientia sacrum mysterium fuerit inquinatum v referetur per judices ad scientiam dominorum, quorum intererit, si poenam volunt sacra jussionis evadere, aut certantes corrigere, aut perseverantes commutare: ac tales prædiis suis praebere rectores, qui divina praecepta custodiant. Quod si procurare neglexerint, hi quoque in pensiones, quas accipere consuerunt, prolatae præceptionis auctoritate mulctentur, ut quod ad compendia eorum pervenire poterat sacro jungatur aerario. 8° Officiales autem diversorum judicum si in hoc errore fuerint deprehensi. ad triginta librarum argenti illationem pœnæ nomine teneantur: ita ut si quinquies condemnati abstinere noluerint coerciti verberibus exilio mancipentur. 9° Servos vero et colonos coercilio ab hujusmodi ausibus severissima vindicabit. Ac si coloni verberibus coacti in proposito perduraverint, tunc tertia peculii sui parte mulctentur. 10° Atque omnia, quae hujusmodi generibus hominum locisque colligi poterant, ad largitiones sacras illico dirigantur. Dat. x, kal. Jul. Rav. Constantio et Constante. coss.

---

AA VV, Leges In Donatistas, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp177/tmp177/tmp177.tmp177.opp-lat1.xml.
