# Abbo Floriacensis (945/50 - 1004 A.d.) 1.1-2

Abbo Floriacensis, Abbo Floriacensis (945/50 - 1004 A.d.), 1.1 to 1.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abbo-floriacensis/abbo-floriacensis-945-50-1004-a-d/1.1

Domino sanctae metropolitanae Dorobernensium ecclesiae archiepiscopo Dunstano, vere moribus et aetate maturo, Abbo Floriacensis monachus levita, etsi indignus, a Christo Domino irriguum superius et irriguum inferius. Postquam a te, venerabilis pater, digressus sum cum multa alacritate cordis et ad monasterium, quod nosti, festinus redii, coeperunt me obnixe hi, cum quibus, fraterna caritate detentus hospitando hactenus degui, pulsare manu sancti desiderii, ut mirabilium patratoris Edmundi regis et martyris passionem litteris digererem, asserentes, id posteris profuturum, tibi gratum, ac meae parvitatis apud Anglorum ecclesias non inutile monimentum. Audierant enim, quod eam pluribus ignotam, a nemine scriptam, tua sanctitas ex antiquitatis memoria collectam historialiter, me praesente, retulisset domino Rofensis ecclesiae episcopo et abbati monasterii, quod dicitur Malmesburi ac aliis circum assistentibus fratribus, sicut tuus mos est, quos pabulo divini verbi Latina et patria lingua pascere non desinis. Quibus fatebaris, oculos suffusus lacrimis, quod eam, iunior, didicisses a quodam sene decrepito, qui eam simpliciter et plena fide referebat gloriosissimo regi Anglorum Aethelstano, iureiurando asserens, quod eadem die fuisset armiger beati viri, qua pro Christo martyr occubuit. Cuius assertioni, quia in tantum fidem accommodasti, ut in promptuario memoriae verba ex integro reconderes, quae postmodum iunioribus mellito ore eructares, coeperunt fratres instantius meae pusillitati incumbere, ut eorum ferventi desiderio satisfacerem ac pro virium facultate tantorum operum seriem perire non sinerem. Quorum petitioni cum pro sui reverentia nollem contradicere, posthabitis aliquantulum secularium litterarum studiis quasi ad interiorem animae phylosophiam me contuli dum eius, qui vere phylosophatus est in throno regni virtutes scribere proposui: maxime tamen eas, quae post eius obitum saeculis inauditae factae sunt, quibus nemo crederet nisi eas tuae assertionis irrefragabilis auctoritas roborasset. Siquidem tu, cui nix capitis credi compellit, quando referebas de ea, quae nunc est incorruptione regis, quidam diligentius requisivit utrum haec ita esse possent. Cuius questionis ambiguum volens purgare, tu, vastae peritiae sacrarium, pro exemplo adiecisti, quod multo magis audientium attonita corda concussit, quia sanctus Domini Cuthberhtus, incomparabilis confessor et episcopus, non solum adhuc expectat diem prime resurrectionis incorrupto corpore sed etiam perfusus quodam blando tepore. Quod ego admirans pro argumento habui quo tandem ad sancti regis gesta elucubranda certior accessi, fidens de eius et tuis incomparibilibus meritis, cui primitias mei laboris consecrans suppliciter obsecro ut vel una die vertas michi tuum otiumin honestum negotium, resecando hinc superflua, supplendo hiantia, quoniam ex ore tuo praeter seriem ultimi miraculi omnia veracem secutus verax digessi, exortans omnes ad amorem tanti martyris. Vale pater in Christo.

---

Abbo Floriacensis, ABBO FLORIACENSIS (945/50 - 1004 A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abbofloracensis.html.
