# Abbo Floriacensis (945/50 - 1004 A.d.) 1.8-10

Abbo Floriacensis, Abbo Floriacensis (945/50 - 1004 A.d.), 1.8 to 1.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abbo-floriacensis/abbo-floriacensis-945-50-1004-a-d/1.8

VI. Cumque iam multitudine interfectorum Achimeniam rabiem non tantum exsaturasset, quantum fatigatus in posterum distulisset, evocat quosdam plebeios, quos suo gladio credidit esse indignos, ac ubi rex eorum tunc temporis vitam degeret sollicitus perscrutator investigare studet. Nam ad eum fama pervenerat, quod idem rex gloriosus, videlicet Edmundus, florenti aetate et robustis viribus bello per omnia esset strenuus: et idcirco festinabat passim neci tradere quos circumcirca poterat repperire, ne stipatus militum agmine ad defensionem suorum posset rex sibi resistere, qui morabatur eo tempore ab urbe longius in villa, quae lingua eorum Haegilisdun dicitur (a qua et silva vicina eodem nomine vocatur), existimans impiisimus, ut se rei veritas habebat, quia, quantos suus funestus satelles praeoccuparet ad interitum perducere, tantos, si dimicandum esset, regius occursus in exercitu contraheret minus. Classem quoque absque valida manu non audebat deserere, quoniam, velut lupis vespertinis mos est clanculo ad plana descendere, repetitis quantotius notis silvarum latibulis, sic consuevit eadem Danorum et Alanorum natio, cum semper studeat rapto vivere, numquam tamen indicta pugna palam contendit cum hoste, nisi praeventa insidiis, ablata spe ad portus navium remeandi. VII. Quapropter circumspectus plurimum, accito uno ex commilitonibus, eum ad regem, huiusmodi curarum tumultibus expeditum, dirigit, qui exploret, quae sit ei summa rei familiaris, improvisum, ut contigit, quaerens subiugare tormentis, si eius nollet obtemperare feralibus edictis. Ipse, cum grandi comitatu succenturiatus, lento pede subsequitur, et iniquae legationis baiulo imperat, ut timoris periculo nudus ita incautum adoriatur: "Terra marique metuendus dominus noster Hinguar, rex invictissimus, diversas terras subiciendo sibi armis, ad huius provinciae optatum litus cum multis navibus hiematurus appulit; atque idcirco mandat, ut cum eo antiquos thesauros et paternas divitias sub eo regnaturus dividas. Cuius si aspernaris potentiam, innumeris legionibus fultam, tuo praeiudicio et vita indignus iudicaberis et regno. Et quis tu, ut tante potentiae insolenter audeas contradicere? Marinae tempestatis procella nostris servit remigiis, nec removet a proposito directae intentionis, quibus nec ingens mugitus caeli nec crebri iactus fulminum umquam nocuerunt, favente gratia elementorum. Esto itaque cum tuis omnibus sub hoc imperatore maximo, cui famulantur elementa pro sibi innata clementia: quoniam novit piissimus in omni negotio parcere subiectis et debellare superbos." VIII. Quo audito rex sanctissimus alto cordis dolore ingemuit, et ascito uno ex suis episcopis, qui ei erat a secretis, quid super his respondere deberet consulit. Cumque ille timidus pro vita regis ad consentiendum plurimis hortaretur exemplis, rex obstipo capit defigens lumine terras paululum conticuit, et sic demum ora resolvit: "O episcope, vivi ad id pervenimus, quod numquam veriti sumus! Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri regni colonis imminet, et quondam felix indigena suspirando gemens tacet. Et utinam inpraesentiarum vivendo quique gemerent ne cruenta cede perirent, quatinus patriae dulcibus arvis, etiam me occumbente, superstites fierent et ad pristinae felicitatis gloriam postmodum redirent!" Cui episcopus: "Quos -inquit- optas esse superstites patriae cum iam hostilis gladius vix aliquem reliquerit in plena urbe? Hebetatis securibus tuorum cadaveribus, te destitutum milite veniunt loris constringere. Quapropter, rex, dimidium animae meae, nisi fugae praesidio aut deditionis infausto patrocinio praecaveas, hic statim aderunt tortores quorum nefando obsequio poenas lues." Ad haec rex beatissimus: "Hoc est -ait- quod desidero, quod omnibus votis antepono, ne supersim meis carissimis fidelibus, quos cum liberis et uxoribus in lecto eorum animas furando perdidit pyrata truculentus. Et quid suggeris? Ut in extremis vitae, desolatus meo satellite, fugiendo inferam crimen nostrae gloriae? Semper delatoriae accusationis calumniam evitavi, numquam relictae militiae probra sustinvi, eo quod honestum mihi esset pro patria mori: et nunc ero mei voluntarius proditor, cui pro amissione carorum ipsa lux est fastidio? Omnipotens rerum arbiter testis assistit, quod me seu vivum seu mortuum nullus separabit a caritate Christi, cuius in confessione baptismatis suscepi anulum fidei, abrenuntiato Satana et omnibus pompis eius. Qua ab renuntiatione contigit, ut ad laudem et gloriam Aeternae Trinitatis tertio mererer consecrari, delibutus ob conpendium perennis vitae sanctificati chrismatis per unctione: primo quidem accepta stola lavacri salutaris, secundo per confirmationem exhibitam maiusculo pontificali signaculo, tertio ubi vestra et totius populi communi acclamatione usus sum hac regni perfunctoria potestate. Sicque unguento misticae consecrationis tripliciter irroratus, Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse quam praeesse, aspernando subdere colla iugo nisi divino servitio. Nunc simulata benivolentia praetendit callidus suae machinationis muscipulam, qua servum Christi irretiri deliberat, maxime cum promittit , quod nobis largitas superna concessit. Vitam indulget, qua necdum careo; regnum promittit, quod habeo; opes conferre cupit, quibus non egeo. Pro his ergo nunc incipiam servire duobus dominis, qui me sub Christo solo vivere, sub Christo solo regnare, praesentibus palatinis devoverim?"

---

Abbo Floriacensis, ABBO FLORIACENSIS (945/50 - 1004 A.D.). Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abbofloracensis.html.
