# ad Amicum Suum Consolatoria 1.16-20

Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria, 1.16 to 1.20. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/ad-amicum-suum-consolatoria/1.16

DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM Hinc itaque predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus iam adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia. Erant autem tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere videbantur, Albericus scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus; qui quanto de se maiora presumebant, amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere, hanc videlicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur. Quod cum ad aures scolarium pervenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta livoris calumpnia, que nemini umquam ulterius acciderat. Que quanto manifestior tanto mihi ho /f.3rd/ norabilior extitit et persequendo gloriosiorem effecit. QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT Post paucos itaque dies, Parisius reversus, scolas mihi iamdudum destinatas atque oblatas unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi; atque ibi in ipso statim scolarum initio glosas illas Hiezechielis quas Lauduni inceperam consummare studui. Que quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in philosophica viderant. Unde utriusque lectionis studio scole nostre vehementer multiplicate, quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent ex fama te quoque latere non potuit. Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem enervat animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime. Et quo amplius in philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et divinis immunditia vite recedebam. Constat quippe philosophos necdum divinos, id est sacre lectionis /f.4va/ exhortationibus intentos, continentie decore maxime polluisse. Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit. Ac primo luxurie, deinde superbie; luxurie quidem his me privando quibus hanc exercebam; superbie vero que mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur, iuxta illud Apostoli "Scientia inflat", illius libri quo maxime gloriabar combustione me humiliando. Cuius nunc rei utramque historiam verius ex ipsa re quam ex auditu cognoscere te volo, ordine quidem quo processerunt.

---

Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/historia.html.
