# ad Amicum Suum Consolatoria 1.31-33

Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria, 1.31 to 1.33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/ad-amicum-suum-consolatoria/1.31

DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS Ilico ego ad patriam meam reversus amicam reduxi ut uxorem facerem, illa tamen hoc minime approbante, immo penitus duabus de causis dissuadente, tam scilicet pro periculo quam pro dedecore meo. Iurabat illum nulla unquam satisfactione super hoc placari posse, sicut postmodum cognitum est. Querebat etiam quam de me gloriam habitura esset, cum me ingloriosum efficeret, et se et me pariter humiliaret. Quantas ab ea mundus penas exigere deberet, si tantam ei lucernam auferret; quante maledictiones, quanta dampna ecclesie, quante philosophorum lacrime hoc matrimonium essent sequuture. Quam indecens, quam lamentabile esset, ut quem omnibus natura creaverat, uni me femine dicarem /f.6va/ et turpitudini tante subicerem. Detestabatur vehementer hoc matrimonium, quod mihi per omnia probrosum esset atque honerosum. Pretendebat infamiam mei pariter et difficultates matrimonii, ad quas quidem vitandas nos exortans Apostolus ait: "Solutus es ab uxore? noli querere uxorem. Si autem acceperis uxorem, non peccasti; et si nupserit virgo, non peccabit. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi. Ego autem parco vobis, etc..." Item: "Volo autem vos sine sollicitudine esse, etc..." Quod si nec Apostoli consilium nec sanctorum exhortationes de tanto matrimonii iugo susciperem saltem, inquit, philosophos consulerem, et que super hoc ab eis vel de eis scripta sunt attenderem; quod plerumque etiam sancti ad increpationem nostram diligenter faciunt. Quale illud est beati Jheronimi, in primo Contra Jovinianum, ubi scilicet commemorat Theophrastum, intolerabilibus nuptiarum molestiis assiduisque inquietudinibus ex magna parte diligenter expositis, uxorem sapienti non esse ducendam evidentissimis rationibus abstruxisse, ubi et ipse illas exhortationis philosophice rationes tali fine concludens: "Hoc, inquit, et huiusmodi Theophrastus disserens, quem non suffundat Christianorum? etc." Idem in eodem /f.6vb/ : "Cicero, inquit, rogatus ab Hyrtio ut post repudium Therentie sororem eius duceret omnino facere supersedit, dicens non posse se et uxori et philosophie operam pariter dare." Non ait: "operam dare" sed adiunxit "pariter", nolens quicquam agere quod studio equaretur philosophie." Ut autem hoc philosophici studii nunc omittam impedimentum, ipsum consule honeste conversationis statum. Que enim conventio scolarium ad pedissequas, scriptoriorum ad cunabula, librorum sive tabularum ad colos, stilorum sive calamorum ad fusos? Quis denique sacris vel philosophicis meditationibus intentus, pueriles vagitus, nutricum que hos mittigant nenias, tumultuosam familie tam in viris quam in feminis turbam sustinere poterit? Que etiam inhonestas illas parvulorum sordes assiduas tolerare valebit? Id, inquies, divites possunt, quorum palatia vel domus ample diversoria habent, quorum opulentia non sentit expensas nec cotidianis sollicitudinibus cruciatur. Sed non est, inquam, hec conditio philosophorum que divitum, nec qui opibus student vel secularibus implicantur curis divinis seu philosophicis vacabunt officiis.

---

Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/historia.html.
