# ad Amicum Suum Consolatoria 1.47-48

Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria, 1.47 to 1.48. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/ad-amicum-suum-consolatoria/1.47

Quadam autem die, Albericus ad me animo intemptantis cum quibusdam discipulis suis accedens, post quedam blanda colloquia, dixit se mirari quoddam quod in libro illo notaverat; quod scilicet, cum Deus Deum genuerit, nec nisi unus Deus sit, negarem tamen Deum se ipsum genuisse. Cui statim respondi: "Super hoc, si vultis, rationem proferam." - "Non cu /f.9rc/ ramus, inquit ille, rationem humanam aut sensum vestrum in talibus, sed auctoritatis verba solummodo." Cui ego: "Vertite, inquam, folium libri, et invenietis auctoritatem;" et erat presto liber quem secum ipse detulerat. Revolvi ad locum quem noveram, quem ipse minime compererat aut qui non nisi nocitura mihi querebat; et voluntas Dei fuit, ut cito occurreret mihi quod volebam. Erat autem sentencia intitulata Augustinus De Trinitate libro I: "Qui putat eius potentie Deum ut se ipsum ipse genuerit, eo plus errat, quod non solum Deus ita non est sed nec spiritualis creatura, nec corporalis. Nulla enim omnino res est que se ipsam gignat." Quod cum discipuli eius qui aderant audissent, obstupefacti erubescebant. Ipse autem, ut se quoquomodo protegeret: "Bene, inquit, est intelligendum." Ego autem subieci hoc non esse novellam sed ad presens nichil attinere, cum ipse verba tantum, non sensum, requisisset; si autem sensum et rationem attendere vellet, paratum me dixi ei ostendere secundum eius sententiam quod in eam lapsus esset heresim secundum quam is qui pater est sui ipsius filius sit. Quo ille audito, statim quasi furibundus effectus ad minas conversus est, asserens nec rationes meas nec auctoritates mihi in hac causa suffragaturas esse. Atque ita recessit. Extrema vero die concilii, priusquam /f.9rd/ residerent diu legatus ille atque archiepiscopus cum emulis meis et quibusdam personis deliberare ceperunt quid de me ipso et libro nostro statueretur, pro quo maxime convocati fuerant. Et quoniam ex verbis meis aut scripto quod erat in presenti non habebant quid in me pretenderent, omnibus aliquantulum conticentibus aut iam mihi minus aperte detrahentibus, Gaudrifus, Carnotensis episcopus, qui ceteris episcopis et religionis nomine et sedis dignitate precellebat, ita exorsus est: "Nostis, Domini omnes qui adestis, hominis huius doctrinam, qualiscunque sit, eiusque ingenium in quibuscunque studuerit multos assentatores et sequaces habuisse, et magistrorum tam suorum quam nostrorum famam maxime compressisse, et quasi eius vineam a mari usque ad mare palmites suos extendisse. Si hunc preiuditio, quod non arbitror, gravaveritis, etiamsi recte, multos vos offensuros sciatis et non deesse plurimos qui eum defendere velint, presertim cum in presenti scripto nulla videamus que aliquid obtineant aperte calumpnie; et quia iuxta illud Jheronimi: "Semper in propatulo fortitudo emulos habet, "Feriuntque summos Fulgura montes," videte ne plus ei nominis conferatis violenter agendo, et plus nobis criminis ex invidia quam ei ex iusticia conquiramus. "Falsus enim rumor, ut predictus doctor meminit, cito opprimitur et vita /f.10va/ posterior iudicat de priore." Si autem canonice agere in eum disponitis, dogma eius vel scriptum in medium proferatur, et interrogato libere respondere liceat, ut convictus vel confessus penitus obmutescat, iuxta illam saltem beati Nichodemi sententiam qua Dominum ipsum liberare cupiens aiebat: "Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi audierit ab ipso prius, et cognoverit quid faciat?" Quo audito, statim emuli mei obstrepentes exclamaverunt: "O sapientis consilium, ut contra eius verbositatem contendamus cuius argumentis vel sophismatibus universus obsistere mundus non posset!" Sed, certe, multo difficilius erat cum ipso contendere Christo, ad quem tamen audiendum Nichodemus iuxta legis sanctionem invitabat.

---

Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/historia.html.
