Latin
1.52 to 1.54
Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria 1.52-54
Not analysed yet
DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI Vocatus itaque statim ad concilium adfui, et sine ullo discussionis examine meipsum compulerunt propria manu librum memoratum meum in ignem proicere; et sic combustus est. Ut tamen non nichil dicere viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum omnipotentem esse. Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis, inquid, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. Quo audito Terricus quidam, scolaris magister, irridendo /f. 10rd/ subintulit illud Athanasii "Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens". Quem cum episcopus suus increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur, audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait: "Sic fatui, filii Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condempnastis filium Israel. Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice iudicate, qui talem iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis; qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante." Tunc archiepiscopus assurgens, verbis prout oportebat commutatis, sententiam legati confirmavit, dicens: "Revera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; et qui ab hoc dissentit, aperte devius est, nec est audiendus. Et modo, si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus exponat, ut ipsa, prout oportet, vel approbetur vel improbetur atque corrigatur." Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud mihi necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quisvis puer eque facere posset. Ac ne ex ig /f. 11va/ norantia pretenderem excusationem, quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri fecerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui. Inde, quasi reus et convictus abbati sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad claustrum eius tanquam ad carcerem trahor; statimque concilium solvitur.