Latin
1.58 to 1.61
Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria 1.58-61
Not analysed yet
DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM Ex quo illi vehementer accensi clamare ceperunt nunc me patenter ostendisse quod semper monasterium illud nostrum infestaverim, et quod nunc maxime toti regno derogaverim, ei videlicet honorem illum auferens quo singulariter gloriaretur, cum eorum patronum Ariopagitam fuisse denegarem. Ego autem respondi nec me hoc denegasse nec multum curandum esse utrum ipse Ariopagita an aliunde fuerit, dummodo tantam apud Deum adeptus sit coronam. Illi vero ad abbatem statim concurrentes quod mihi imposuerant nuntiaverunt; qui libenter hoc audivit, gaudens se occasionem aliquam adipisci qua me opprimeret, utpote qui quanto ceteris turpius vivebat, magis me verebatur. Tunc consilio suo congregato et fratribus congregatis, graviter mihi /f. 11rd/ comminatus est, et se ad regem cum festinatione missurum dixit, ut de me vindictam sumeret, tanquam regni sui gloriam et coronam ei auferente. Et me interim bene observari precepit donec me regi traderet; ego autem ad regularem disciplinam, si quid deliquissem, frustra me offerebam. Tunc ego nequitiam corum vehementer exhorrens, utpote qui iam diu tam adversam habuissem fortunam, penitus desperatus, quasi adversum me universus coniurasset mundus, quorumdam consensu fratrum mei miserantium et quorumdam discipulorum nostrorum suffragio, nocte latenter aufugi atque ad terram comitis Theobaldi proximam, ubi antea in cella moratus fueram, abscessi. Ipse quippe et mihi aliquantulum notus erat, et oppressionibus meis quas audierat admodum compaciebatur. Ibi autem in castro Pruvigni morari cepi, in cella videlicet quadam Trecensium monachorum, quorum prior antea mihi familiaris extiterat et valde dilexerat; qui valde in adventu meo gavisus, cum omni diligentia me procurabat. Accidit autem quadam die ut ad ipsum castrum abbas noster ad predictum comitem pro quibusdam suis negotiis veniret; quo cognito, accessi ad comitem cum priore illo, rogans eum quatinus pro me ipse intercederet ad abbatem nostrum, ut me absolveret et licentiam /f. 12va/ daret vivendi monastice ubicunque mihi competens locus occurreret. Ipse autem et qui cum eo erant in consilio rem posuerunt, responsuri comiti super hoc in ipsa die antequam recederent. Inito autem consilio, visum est eis me ad aliam abbatiam velle transire, et hoc sue dedecus inmensum fore. Maxime namque glorie sibi imputabant quod ad eos in conversione mea divertissem, quasi ceteris omnibus abbatiis contemptis, et nunc maximum sibi imminere dicebant opprobrium si, eis abiectis, ad alios transmearem. Unde nullatenus vel me vel comitem super hoc audierunt, immo mihi statim comminati sunt quod, nisi festinus redirem, me excommunicarent, et priori illi ad quem refugeram modis omnibus interdixerunt ne me deinceps retineret, nisi excommunicationis particeps esse sustineret. Quo audito, tam prior ipse quam ego valde anxiati fuimus.