# ad Amicum Suum Consolatoria 1.62-63

Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria, 1.62 to 1.63. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/ad-amicum-suum-consolatoria/1.62

Abbas autem in hac obstinatione recedens, post paucos dies defunctus est. Cui cum alius successisset, conveni eum cum episcopo Meldensi, ut mihi hoc quod a predecessore eius petieram indulgeret. Cui rei cum nec ille primo acquiesceret, postea intervenientibus amicis quibusdam nostris regem et consilium eius super hoc compellavi; et sic quod volebam impetravi. Stephanus quippe regis tunc dapifer, vocato in partem abbate et familiaribus eius, quesivit ab eis cur me invitum retinere vellent, ex quo /f.12vb/ incurrere facile scandalum possent et nullam utilitatem habere, cum nullatenus vita mea et ipsorum convenire possent. Sciebam autem in hoc regii consilii sententiam esse ut quo minus regularis abbatia illa esset, magis regi esset subiecta atque utilis, quantum videlicet ad lucra temporalia; unde me facile regis et suorum assensum assequi credideram; sicque actum est. Sed ne gloriationem suam quam de me habebat monasterium nostrum amitteret, concesserunt mihi ad quam vellem solitudinem transire, dummodo nulli me abbatie subiugarem, hocque in presentia regis et suorum utrimque assensum est et confirmatum. Ego itaque ad solitudinem quandam in Trecensi pago mihi antea cognitam me contuli ibique, a quibusdam terra mihi donata, assensu episcopi terre oratorium quoddam in nomine sancte Trinitatis ex callis et culmo primum construxi; ubi cum quodam clerico nostro latitans, illud vere Domino poteram decantare: "Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine." Quod cum cognovissent scolares, ceperunt undique concurrere, et relictis civitatibus et castellis solitudinem inhabitare, et pro amplis domibus parva tabernacula sibi construere, et pro delicatis cibis herbis aggrestibus et pane cibario victitare, et pro mollibus stratis culmum sibi et stramen comparare, et pro mensis glebas erigere, ut vere eos /f.12rc/ priores philosophos imitari crederes, de quibus et Jheronimus in secundo Contra Jovinianum his commemorat verbis: "Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus... Si circensibus quispiam delectatur, si athletarum certamine, si mobilitate histrionum, si formis mulierum, si splendore gemmarum, vestium et ceteris huiusmodi per oculorum fenestras anime capta libertas est, et impletur illud propheticum: Mors intravit per fenestras nostras... Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostre mentis intraverint, ubi erit libertas? ubi fortitudo eius? ubi de Deo cogitatio? Maxime cum tactus depinguat sibi etiam preteritas voluptates, et recordatione vitiorum cogat animam compati et quodam modo exercere quod non agit. His igitur rationibus invitati, multi philosophorum reliquerunt frequentias urbium et ortulos suburbanos, ubi ager irriguus et arborum come et susurrus avium, fontis speculum, rivus murmurans, et multe oculorum auriumque illecebre, ne per luxum et habundantiam copiarum anime fortitudo mollesceret et eius pudicitia stupraretur. Inutile quippe est crebro videre per que aliquando captus sis, /f.12rd/ et eorum te experimento committere quibus difficulter careas. Nam et Pytagorei huiuscemodi frequentiam declinantes, in solitudine et desertis locis habitare consueverant... Sed et ipse Plato, cum dives esset et thorum eius Diogenes lutatis pedibus conculcaret, ut posset vacare philosophie elegit Academiam villam, ab urbe procul, non solum desertam, sed et pestilentem: ut cura et assiduitate morborum libidinis impetus frangerentur, discipulique sui nullam aliam sentirent voluptatem nisi earum rerum quas discerent." Talem et filii prophetarum, Helyseo adherentes, vitam referuntur duxisse, de quibus ipse quoque Jheronimus, quasi de monachis illius temporis, ad Rusticum monachum, inter cetera ita scribit: "Filii prophetarum, quos monachos in veteri legimus Testamento, edifficabant sibi casulas prope fluenta Jordanis, et turbis et urbibus derelictis, polenta et herbis aggrestibus victitabant." Tales discipuli nostri ibi super Arduzonem fluvium casulas suas edificantes, heremite magis quam scolares videbantur.

---

Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/historia.html.
