# ad Amicum Suum Consolatoria 1.74-75

Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria, 1.74 to 1.75. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/ad-amicum-suum-consolatoria/1.74

Quanta enim anxietate illa etiam quam regendam susceperam indisciplinata fratrum congregatio cor meum die ac nocte cruciaret, cum tam anime mee quam corporis pericula pensarem, neminem iam latere arbitror. Certum quippe habebam quod si eos ad regularem vitam quam professi fuerant compellere temptarem, me vivere non posse; et si hoc in quantum possem non agerem, me dampnandum esse. Ipsam etiam abbatiam tirannus quidam in terra illa potentissimus ita iam diu sibi subiugaverat, ex inordinatione scilicet ipsius monasterii nactus occasionem, ut omnia loca monasterio adiacentia in usus proprios redegisset, ac gravioribus exactionibus monachos ipsos quam tributarios iudeos /f.14rd/ exagitaret. Urgebant me monachi pro necessitudinibus cotidianis, cum nichil in commune haberent quod eis ministrarem, sed unusquisque de propriis olim marsupiis se et concubinas suas cum filiis vel filiabus sustentaret. Gaudebant me super hoc anxiari, et ipsi quoque furabantur et asportabant que poterant, ut cum in administratione ista deficerem, compellerer aut a disciplina cessare aut omnino recedere. Cum autem tota terre illius barbaries pariter exlex et indisciplinata esset, nulli erant hominum ad quorum confugere possem adiutorium, cum a moribus omnium pariter dissiderem. Foris me tyrannus ille et satellites sui assidue opprimebant; intus mihi fratres incessanter insidiabantur ut illud Apostoli in me specialiter dictum res ipsa indicaret: "Foris pugne. Intus timores". Considerabam et plangebam quam inutilem et miseram vitam ducerem, et quam infructuose tam mihi quam aliis viverem, et quantum antea clericis profecissem et quod nunc, eis propter monachos dimissis, nec in ipsis nec in monachis aliquem fructum haberem, et quam inefficax in omnibus inceptis atque conatibus meis redderer; ut iam mihi de omnibus illud improperari rectissime deberet: "Hic homo cepit edificare, et non potuit con /f.15va/ summare." Desperabam penitus, cum recordarer que fugerem et considerarem que incurrerem; et priores molestias quasi iam nullas reputans, crebro apud me ingemiscens dicebam: "Merito hec patior, qui Paraclitum, id est consolatorem, deserens, in desolationem certam me intrusi, et minas evitare cupiens, ad certa confugi pericula." Illud autem plurimum me cruciabat, quod oratorio nostro dimisso, de divini celebratione officii ita ut opporteret providere non poteram, quoniam loci nimia paupertas vix unius hominis neccessitudini sufficeret. Sed ipse quoque verus Paraclitus michi maxime super hoc desolato veram attulit consolationem, et proprio prout debebat providit oratorio.

---

Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/historia.html.
