Latin
1.9 to 1.11
Abelard, ad Amicum Suum Consolatoria 1.9-11
Not analysed yet
Hinc tantum roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut hii qui antea vehementius magistro illi nostro adherebant et maxime nostram infestabant doctrinam, ad nostras convolarent scolas, et ipse qui in scolis Parisiace sedis magistro successerat nostro locum mihi suum offerret, ut ibidem cum ceteris no /f. 2vb/ stro se traderet magisterio ubi antea suus ille et noster magister floruerat. Paucis itaque diebus ibi me dialectice studium regente, quanta invidia tabescere, quanto dolore estuare ceperit magister noster non est facile exprimere; nec concepte miserie estum diu sustinens, callide aggressus est me tunc etiam removere. Et quia in me quid aperte ageret non habebat, ei scolas auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi suum concesserat magisterium, alio quodam emulo meo ad officium eius substituto. Tunc ego Melidunum reversus scolas ibi nostras sicut antea constitui; et quanto manifestius eius me persequebatur invidia tanto mihi auctoritatis amplius conferebat iuxta illud poeticum, "Summa petit livor, perflant altissima venti." Non multo autem post, cum ille intelligeret omnes fere discretos de religione eius plurimum hesitare et de conversione ipsius vehementer susurrare, quod videlicet minime a civitate recessisset, transtulit se et conventiculum fratrum cum scolis suis ad villam quandam ab urbe remotam. Statimque ego Meliduno Parisius redii, pacem ab illo ulterius sperans. Sed quia ut diximus locum nostrum ab emulo nostro fecerat occupari, /f. 2rc/ extra civitatem in monte Sancte Genovefe scolarum nostrarum castra posui, quasi eum obsessurus qui locum occupaverat nostrum. Quo audito magister noster statim ad urbem impudenter rediens scolas quas tunc habere poterat et conventiculum fratrum ad pristinum reduxit monasterium, quasi militem suum quem dimiserat ab obsidione nostra liberaturus. Verum cum illi prodesse intenderet maxime nocuit. Ille quippe antea aliquos habebat qualescunque discipulos, maxime propter lectionem Prisciani in qua plurimum valere credebatur. Postquam autem magister advenit, omnes penitus amisit; et sic a regimine scolarum cessare compulsus est. Nec post multum tempus, quasi iam ulterius de mundana desperans gloria, ipse quoque ad monasticam comversus est vitam. Post reditum vero magistri nostri ad urbem, quos conflictus disputationum scolares nostri tam cum ipso quam cum discipulis eius habuerint, et quos fortuna eventus in his bellis dederit nostris, immo mihi ipsi in eis, te quoque res ipsa dudum edocuit. Illud vero Aiacis, ut temperantius loquar, audacter proferam, "Si queritis huius Fortunam pugne, non sum superatus ab illo." Quod si ego taceam, res ipsa cla I mat et ipsius rei finis indicat.