# Dialogus 1.102-105

Abelard, Dialogus, 1.102 to 1.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.102

Quasi ergo haec signa quaerere stultitia sit, e contrario per adiunctum praedictus meminit Apostolus, cum adiecit, et Graeci sapientiam quaerunt, hoc est rationes a praedicatoribus exigunt, quae sunt certa sapientiae instrumenta. Unde maxime vestra, id est Christiana, praedicatio commendatur. Quod eos ad fidem convertere potuit, qui rationibus plurimum nitebantur et abundabant, omnium videlicet liberalium artium studiis imbuti, rationibus armati. Quorum quidem ipsi non solum inquisitores, verum etiam inventores exstiterunt et ex eorum fontibus in universum mundum rivuli manaverunt. Ex quo praecipue et nunc de vestra confidimus disciplina, ut, quo iam amplius solidata convaluit, in conflictu rationum plurimum possit. Christianus: Immo post tantorum conversionem philosophorum nec tibi nec posteris de fide nostra ambigere licet, nec iam tali conflictu opus esse videtur, cur in saecularibus disciplinis eorum omnia credatis auctoritati et non eorum exemplis ad fidem moveamini dicentes cum Propheta: Neque meliores sumus quam patres nostri. Philosophus: Nec eorum auctoritati ita concedimus, ut dicta ipsorum ratione non discutiamus, antequam approbemus. Alioquin philosophari desisteremus, si videlicet rationum inquisitione postposita locis auctoritatis, qui inartificiales iudicantur et a re ipsa omnino disiuncti sunt in opinione potius quam in veritate consistentes, plurimum uteremur; nec ipsos maiores nostros ad fidei vestrae confessionem tam ratione ductos quam vi tractos esse crederemus, sicut et vestrae consentiunt historiae. Ante imperatorum quippe vel principum ad fidem vestram per miracula, ut dicitis, conversionem paucos sapientum vel nullos vestra praedicatio acquisivit, quamvis tum facile a patentissimis idolatriae erroribus gentes possent avelli et in quemcumque unius Dei cultum transferri. Unde et provide Paulus vester invectionis suae in Athenienses occasionem sumens sic exorsus ait: Viri Athenienses, per omnia vos superstitiosos esse video, etc. Iam tunc enim legis naturalis et divini cultus scientia evanuerat et errantium multitudo paucitatem sapientum omnino deleverat vel oppresserat, atque ut ex nostra loquamur conscientia et praedicationis Christianae non modicum approbemus fructum, per hanc maxime idolatriam in mundo non ambigimus deletam tunc fuisse.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
