# Dialogus 1.111-113

Abelard, Dialogus, 1.111 to 1.113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.111

"Disciplinam disciplinarum, quam dialecticen vocant. Haec docet docere, haec docet discere. In hac se ipsa ratio demonstrat, quid sit, quid velit, scit sola. Scientesque facere non solum vult, sed etiam potest." Idem in libro sec undo De Christiana doctrina eam admodum sacrae lectioni necessariam ostendens: "Restant", inquit, "ea, quae non ad corporis sensus, sed ad rationem pertinent, ubi disciplina regnat disputationis et numeri. Sed disputationis disciplina ad omnia genera quaestionum, quae in sacris litteris sunt penetranda, plurimum valet. Tamen ibi cavenda est libido rixandi et puerilis quaedam ostentatio decipiendi adversarium. Sunt enim multae, quae appellantur sophismata, falsae conclusiones rationum et plerumque veras imitantes, ut non solum tardos, sed etiam ingeniosos minus attentos decipiant. Quod genus captiosarum conclusionum Scriptura, quantum existimo, detestatur illo loco ubi dictum est: Qui sophistice loquitur, odibilis est." Christianus: Nemo certe nostrum, qui discretus sit, rationibus fidem vestigari ac discuti vetat, nec rationabiliter his, quae dubia fuerint, acquiescitur, nisi cur acquiescendum ratione praemissa. Quae videlicet, cum rei dubiae fidem efficit, prorecto id, quod a vobis argumentum dicitur, ipsa fit. In omni quippe disciplina tam de scripto quam de sententia se ingerit controversia, et in quolibet disputationis conflictu firmior rationis veritas reddita quam auctoritas ostensa. Neque enim ad fidem astruendam referet, quid sit in rei veritate, sed quid in opinionem possit venire, et de ipsius auctoritatis verbis pleraeque quaestiones emergunt, ut de ipsis prius quam per ipsa iudicandum sit. Post rationem vero redditam etiam, si ratio non sit, sed videatur, nulla quaestio remanet, quia nulla dubitatio superest. Tecum vero tanto minus ex auctoritate agendum est, quanto amplius rationi inniteris et Scripturae auctoritatem minus agnoscis. Nemo quippe argui nisi ex concessis potest, nec nisi per ea, quae recipit, convincendus est, et aliter tecum, aliter nobiscum ad invicem confligendum est. Quid Gregorius aut ceteri doctores nostri, quid etiam ipse Christus vel Moyses astruat, nondum ad te pertinere novimus, ut ex ipsorum dictis ad fidem cogaris. Inter nos, qui hoc recipimus, habent ista locum et maxime rationibus nonnumquam fidem astruendam esse vel defendendam, de quibus quidem memini contra eos, qui fidem rationibus vestigandam esse denegant, secundus etiam Theologiae Christianae liber tam virtute rationum quam auctoritate scriptorum plenius disserit et rebelles convincit. Nunc ad propositum, si placet, revertamur.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
