# Dialogus 1.114-118

Abelard, Dialogus, 1.114 to 1.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/abelard/dialogus/1.114

Philosophus: Immo quia placet et super omnia placere oportet, quoad possumus, adnitamur et verioris ethicae documentis legem poscitare conemur naturalem. Quod recte et ordine consummari credimus, si iuxta comprehensam a te superius ethicae summam, quod sit summum bonum et qua illuc via perveniendum sit, discusserimus, ut sit videlicet in his ethicae nostrae tractatus bipartitus. Christianus: Approbo tecum, quod probas. Sed quia iuxta superioris condictum propositi conferendae sunt nostrae cum vestris sententiae, ut potiora valeamus eligere, et tu ex antiquitate legis naturalis primum tibi locum vindicasti, tuum est, qui priore, ut dicis, lege, hoc est naturali, contentus es et ea tantum uteris, tuas vel tuorum super hoc in medium proferre sententias et postmodum nostrorum, si in aliquo dissentimus, rationes audire. Philosophus: Summum bonum sive finem boni, hoc est consummationem vel perfectionem eius, definierunt, sicut plerique vestrorum meminerunt, quo quisque, cum pervenerit, beatus est, sicut e contrario summum malum, cuius assecutio miserum facit. Quorum utrumque moribus promeremur. Mores autem virtutes vel eis contraria vitia constat appellari. Quidam tamen nostrum, sicut et in octavo De Civitate Dei meminit Augustinus, virtutem ipsam summum bonum dixerunt, alii voluptatem. Christianus:Utquid, obsecro, voluptatem intellexerunt? Philosophus: Non, ut plerique aestimant, carnalium illecebrarum inhonestam et turpem oblectationem, sed quandam interiorem animae tranquillitatem, qua inter adversa et prospera manet quieta et propriis bonis contenta, dum nulla eam peccati mordeat conscientia. Absit enim, ut philosophi, terrenae felicitatis maximi contemptores et praecipui carnis domitores, in huius vitae turpitudinibus summum bonum constituerent, sicut Epicuro et eius sequacibus, id est Epicureis, multi per ignorantiam imponunt non equidem intelligentes, quid illi, ut diximus, voluptatem nominarent. Alioquin, ut diximus, Seneca, ille maximus morum aedificator et continentissimae, sicut et vos ipsi profitemini, vitae, nequaquam Epicuri tamquam magistri sui sententias tam crebro ad instructionem morum induceret, si ita, ut dicitur, sobrietatis atque honestatis tramitem excessisset.

---

Abelard, Dialogus. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/abelard/dialogus.html.
